Novis te cantabo
chordis,
O novelletum quod
ludis
In solitudine cordis.
Esto sertis implicata,
O femina delicata,
Per quam solvuntur
peccata!
Sicut beneficum Lethe,
Hauriam oscula de
te,
Quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,
Velut stella salutaris
In naufragiis amaris...
Suspendam cor tuis
aris!
Piscina plena virtutis,
Fons aeternae juventutis,
Labris vocem redde
mutis!
Quod erat spurcum,
cremasti;
Quod rudius, exaequasti;
Quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper
guberna.
Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus!
Meos circa lumbos
mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica;
Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis
esca,
Divinum vinum, Francisca! |